- ALAPA
- ALAPAapud Phaedrum l. 2. Fab. 6. ubi de Tiberio Imperatore cum in Misenensem villam venisset,Ex alticinctis unus Atriensibus---- ---- ---- ---- ----Alveolô coepit ligneô conspergereHumum aestuantem, come officium iactitans:Sed deridetur. Inde notis flexibusPraecurrit alium in Xistum, sedans pulverem.Agnoscit hominem Caesar, remque intelligit.---- ---- ---- ---- ---- ----Tunc sic locuta est tanti Maiestas Ducis:Non multum egisti; et opera nequiquam perit,Multo maioris alapae mecum veneunt:Graece Π῾άπισμα, manumissionis signum, quae videl. vindictâ fiebat. Dicere vult Imperator Libertas, quam istâ tuâ sedulitate ambis, tam exiguô pretiô a me neutiquam datur. Nam cum dominus servum hôc modô manumittere vellet, tenebat vel caput, vel aliud membrum servi, dicebatque, hunc hominem liberum esse volo; et cum dicto cum circumagebat, significans se ei potestatem facere abeundi quo vellet, simulque alapam infligebat. Unde Claudian. de 4. Consul. Honorii.In civem rubuere genae. ---- ----Et Persius Sat. 5. v. 76.---- Heri steriles veri, quibus una QuiritemVertigo facit, etc.Vide Marcilium ad hanc Sat. Brissonium Antiqq. l. 5. c. 11. Sigonium de Antiquit. Iuris Civ. Rom. c. 6. Alios. Cuius ritus vestigia etiam sequenti aevo occurrunt. Hinc Alapa apud recentiores, ictus appellatus est, qui tyronis ad dignitatem militarem promovendi collo aut humeris, ense vel gladiô, quô Miles, et sic quasi liber fiebat, infligebatur. Militaris nempe ordo, quô quis donabatur, facultatem dabat untendi armis militaribus suique iuris militem efficiebat: Magnum Chron. Belgicum A. C. 1247. Plerique milites moderni temporis patrimoniis intendentes, omissis sumptuosis sollennitatibus, saltem per infractum colaphum militarem consequuntur dignitatem. Lambertus Ardensis, Eidem Comiti, in signum militiae gladium lateri et calcaria sui militis aptavit, et alapam collô eius inflixit, etc. Sic de militari inauguratione Wilhelmi Comitis Hollandiae in Regem Romanum electi, qui a Bohemiae Rege in aede Coloniensis urbis praecipua, Militari cingulô instructus est, legimus apud Ioh. de Beka in Ottone III. Episc. Traicct. circa A. C. 1247. Illis itaque dictis Rex Bohemiae grandem dedit ictum in collo tyronis, ita dicens: Ad honorem Dei Omnipotentis temilitem ordino, ac in nostro collegio te gratanter accipio. Similiter Franciscum de Carraria, Imperator sedens in equo fecit militem, et cum palma cum percutiens super collum ait: Esto bonus miles et fidelis Imperii, apud Aucctorem Historiae Cortusiorum l. 11. c. 2. Triplicis percussionis meminit Ceremoniale Roman. l. 1. sect. 7. de Milite, a Pontifice facto, Tum accipiens illius ensem nudum, ter Militem percutit plane super spatulas, dicens: Esto Miles pacificus, strenuus et Deo devotus. Quam trinam percussionem observat etiam Car. du Fresne, in Actis Parlamenti Paris. A. C. 1415. ubi enarrant, quemadmodum Sigismundus Imperator qui causis diiudicandis, Caroli V. Regis permissu, in suprema Curia praesidebat, Guidonem Pastellum Militem fecerit, quod de Senescalli Bellicadrensis officio, cum Guilielmo Signeto Milite litiganti, obiceretur, nondum militare adeptum cingulum, cum Senescallus aut Baillivus nemo fieri posset, nisi esst Miles, etc. Sed ex Actis potius id honoris ab Imperatore Signeto contigisse patet. Istiusmodi autem Alapas Galli coles appellant, quod collo infligerentur: primumque ritus auctorem Mythologi quidam famosum illum Arturum Britannum faciunt. Vide Auctores magnô numerô praefatô Glossarii Auctori laudatos, et infra, voce Buffa item Cladius. Apud eundem Ebrardus Beth. Breviloquum secutus, dicentem, Alapa est faciei percussio, sicut colaphus collis, haber:Dic alapam malae, colli colaphumque, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.